The Angelus tekst

The Angelus tekst

The Angelus tekst

Tekst Pieśni: The Angelus

V. Angelus Domini nuntiavit Mariæ,
R. Et concepit de Spiritu Sancto.
V: Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus.
R: Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
V. Ecce Ancilla Domini.
R. Fiat mihi secundum Verbum tuum.
V: Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus.
R: Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
V. Et Verbum caro factum est.
R. Et habitavit in nobis.
V: Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus.
R: Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
V. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus: Gratiam tuam quæsumus, Domine,
mentibus nostris infunde;
ut qui, angelo nuntiante,
Christi Filii tui Incarnationem cognovimus,
per passionem eius et crucem,
ad resurrectionis gloriam perducamur.
Per eundem Christum Dominum nostrum.
R: Amen.

 

Dziękuję, że jesteś z nami, jeśli podoba Ci się to co robimy, wesprzyj nas, zobacz również nasz kanał na Youtube i kliknij subskrybuj. Zobacz również listę pieśni i modlitw, a także przyjrzyj się bliżej Świętym i Błogosławionym.

ZOBACZ WSZYSTKIE OPINIE (0)

0 opinie

Zostaw odpowiedź


The reCAPTCHA verification period has expired. Please reload the page.